Latin
CORAXIME
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 152
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX DE ARCHITECTVRA CIVILI. Vctarij loco de Architectura Ciuili Dissertationem adijcimus. Militaris, &quae ad eam attinent, hucusque pertractata est, quantâ potuit breuitate, &facilitate. Par etiam vsus est, Instrumenti, seu AMVSSIS FERDINANDEAE in Architectura Ciuili, quam si Artifices, quibus in ea versari Magnum erat, certis Legibus, ac Praeceptis tractâssent, poteramus hîc eiusmodi opera supersedere, &vno tantum, alteróque Exemplo, Instrumenti vsum experiri. Nunc pauca quaedam praemittenda sunt, quàm poterit breuissimis, praeceptionibus. ARCHITECTVRA MILITARIS spectat in ducendis lineis vsum militarem. ARCHITECTVRA CIVILIS spectat in earum descriptione vsum, &ornatum Ciuilem. Vsus est infinitae varietatis; ac proimde regulis, &praeceptis intractabilis. Ornatus est à Columnis, &ijs, quae ad Columnas pertinent. Romani veteres, &reuocata hodie Antiquitatis pretia, caeteris in eâ re praetulerunt Inuenta Graecorum Artificum. Illis placuit Columnarum Ordines quadripartitò diuidere. Ij sunt TVSCVS, DORICVS, IONICVS, CORINTHIVS. Compositus ex eorum ornamentis variè permixtis, Gothicus ex illorum erroribus natus est. Columnationum tres sunt partes. FASTI