Latin
SYNOPSIS
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 162
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim Quadrans superfluus, assignaretur Fastigio Columnae, pariter quoque si spatium excederet 1 fieret integra Columnatio, cum Fastigio, &Stylobata, quod si spatium seu Altitudo data, /aut datae Columnae non multum excederet, persistendum nihilominùs foret in proportione designata, &spatio, quod superest, vtendum, tanquam Basi, cui tota Columnatio insisteret, ex diuersis Architecturae &Pictoriae exemplis. 111. Habitis iam Columnationis partibus, Fastigio, Columna, Stylobata, facilè est dimensionem caeterarum inuenire. Primum omnium autem inueniendus est Modulus, seu Altitudo Basis Columnaris. Pone Magnitudinem Columnae priùs repertam. In ordine Corinthio inter 120. &120.