# Amussis Ferdinandea 162

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, SYNOPSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/162

Etenim Quadrans superfluus, assignaretur Fastigio Columnae, pariter quoque si spatium excederet 1 fieret integra Columnatio, cum Fastigio, & Stylobata, quod si spatium seu Altitudo data, / aut datae Columnae non multum excederet, persistendum nihilominùs foret in proportione designata, & spatio, quod superest, vtendum, tanquam Basi, cui tota Columnatio insisteret, ex diuersis Architecturae & Pictoriae exemplis. 111. Habitis iam Columnationis partibus, Fastigio, Columna, Stylobata, facilè est dimensionem caeterarum inuenire. Primum omnium autem inueniendus est Modulus, seu Altitudo Basis Columnaris. Pone Magnitudinem Columnae priùs repertam. In ordine Corinthio inter 120. & 120.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
