Latin
Prop. LXXIX
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 167
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. LXXIX. Mechanicae item quintupartitae, ad Ponderum Magnitudines, &velocitates cum Vecte, Trochlea, Peritrochio comparandas. In Optica adijci poterant Lineae Scenicae, &tota Analemmatis, ac Astrolabij Ratio. In HARMONICA, cuius omninò mentionem nullam fecimus, tam variae diuisiones Monocordi, seu Regulae Harmonicae, &quae ad Melopeiam, Crusticam, Auleticam pertinent. Sed ad finem Dissertationis properantibus, satis est, haec digito breuiter innuisse: nisi quòd inter tot Problemata, MAXIMI &LITTERATISSIMI IMPERATORIS GENIO debita, illud praeteriri non decet, quo nullum maius nobiliúsque nostra, &auorum aetas aspexit, cùm abruptam, per tot annos, PACIS ET CONCORDIAE LINEAM etus Opera, Maiestas, Felicitas ORBI GERMANICO restituit. Quod Problema etsi desperatum ac intractabile multi crediderunt. Aggressus est ille tamen, AMVSSI FERDINANDEA, sed longè Sublimiori, Diuinioríque, quàm ista sit, qualem hîc descripsimus. Eius pretium ne olim à Posteritate ignorari poßit, inscriptum est pulcherrimo Lemmati, &Capitalibus circum Litteris expressum.