# Amussis Ferdinandea 17

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. V. PROBLEMAV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/17

& 17. (quae proueniunt, si ab eodem Denominatore 37. subtrahas Numeratorem 20.) & subduxisti lineae datae 35. quod fieri oportuit. Esto deinde numerus datus quicunque, v.g. 45. & ab eo adimendae, vel eidem adijcienda sunto3. Quaere numerum datum in linea Arithmetica, & ei aequalem Circino captam adplica transuersim inter 9. & 9. Quod quia propter Instrumenti exilitatem fieri non potest, eandem datam applica inter 90. & 90. Transuersa inter 70. & 70. si transportetur ad lineam Arithmeticam, erit aequalis 35. Transuersa autem inter 110. & 110. erit aequalis 55. & hi duo numeri 35. & 55. erunt, quos in Problemate quaeri oportuit.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
