# Amussis Ferdinandea 2

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/2

Stereometricam lineam adhuc transcendit linea, quam vocant Gradunm, cuius structuram vide loco proximè citato. Diuisa est in 90. partes, seu Gradus Quadrantis, & numeri diuisionum adscripti, ad Singulas Decades, quibus infra minutis Characteribus apposita sunt Polygonorum Nomina, quae certis gradibus respondent. Vsus & adplicatio harum linearum est, qualis apud alios Artifices. Applicatas nos vocamus eas, quae à centro Instrumenti ad ipsam lineam V.g. Arithmeticam, vel Stereometricam, vel Gradualem applicantur. Transuersas autem, aut Transuersim applicatas, quae inter partes, aut Solida, aut Gradus aequinomines, sub certâ Instrumenti aperturâ Transuersim capiuntur. Et hae quidem lineae in vtraque superiori, & inferiori facie instrumenti aequales sunt, & aequaliter diuisae, sequuntur alia, vni faciei seu lateri peculiaria.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
