# Amussis Ferdinandea 23

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. IX. PROBLEMA IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/23

Caeterùm, quoniam hodie Sectionem hanc proportionalem ita expoliuerunt, vt secari possit Linea data, eâ ratione, vt quadratum segmenti maioris habeat rationem imperatam, ad rectangulum ex totâ, & segmento minori, illud quoque per hoc Instrumentum dabimus, & per tabulam sequentem. PRO- SEGMENTVM. PRO. SEGMENTVM. PORTIO. MAIVS. MINVS. PORTIO. MAIVS. MINVS. VII 90 VIII In hac Tabula Numeri Romani exprimunt Proportionem, quam habere debet, Quadratum segmenti maioris, ad Rectangulum ex totâ, & segmento minori. Adiuncti dant segmentum majus, & minus, posita linea, quae secatur 100. Part. Hoc verò ex eâdem lineâ subtractum dat Segmentum minus. Esto secanda quaeuis lin. vt segmentum maius habeat proportionem aequalitatis. Inter 100. & 100. applicetur transuersim 62. Immotóque Instrumento adplicetur directè Linea ad secandum proposita, v.g. 50. Transuersa respondens 31. est, quae quaritur. Esto secanda quaeuis linea, ita vt Q segm. maioris habeat proportionem triplam ad Rectangulum ex tota, & segm. min. Inter 100. & 100. stet transuersim 79. Immotóque Instrumento, adplicetur directè linea data, v. g. 40. Part. Transuersa respondens proximè 31. Part. est, quae quaeritur

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
