Latin
DECAS SECVNDA
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 25
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. XI. PROBLEMA I. Datum Circulum, suos in Gradus diuidere. Radium Circuli datum adplica inter 60. &60. lineae Graduum. Transuersae inter Gradus cognomines, sunt mensurae subtensarum dati circuli. Esto datus Circulus AEF. propositíque gradus v. g. 40. in quos diuidendus est circulus, Radium circuli AC. adplica inter 60. &60 lineae grad. Immotóque Instrumento, quaere transuersam inter 40. &40. ea erit aequalis AE. Eâdem ratione habebis subtensas 5. 10. 20. PROP. XII. PROBLEMA II. Datum Circuli arcum, quot sit Graduum, agnoscere. Radium circuli adplica, inter 60. &60. subtensam verò arcus dati, quaere inter gradus cognomines, ij erunt mensura, arcus propositi. In Schemate praecedenti detur arcus. AE. &cognoscere libeat, quot sit graduum, applicato Circuli radio inter 6o &60 lineae gr. capiatur Circino magnitudo AE. comparetúrque immoto Instrumento, quoad competat vtrinque in gradus cognomines, ij erunt in proposito 40. &40. &proinde arcus oblatus 40 gr. Quod si arcus sit maior Quadrante Circuli, accipienda erit magnitudo arcùs, quo Quadrans exceditur, &procedendum, vt prius.