# Amussis Ferdinandea 26

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, DECAS SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/26

PROP. XIII. PROBLEMA III. Datum Circuli Arcum imperatis gradibus augere, vel minuere. Datum circuli radium adplica inter 60. & 60. lineae grad. Imperatos verò Gradus quaere in eâdem linea: Circulus, cuius semidiameter subtensae transuersae aequalis est, abscindet Arcum imperatum. In Schemate praecedenti oporteat arcum AE. datum, 20. gradibus Augere, vel Minuere. Immoto Instrumento, vt prius, ita vt transuersa inter 60. & 60. aequalis sit datae AC. capiatur transuersa 20. & 20. quae aequalis erit rectae HE. vel EG. ac proinde Arcus AH. auctus 20. gradibus. Arcus autem AG. totidem gradibus diminutus, quod fieri oportuit. PROP. XIV PROBLEMA XI. Dato Circuli Arcu, reperire Diametrum circuli. Ad dati Arcùs terminos rectam subtende, ac ex eius semisse, erige perpendicularem in arcum datum, subtensa semiarcus, erit Media proportionalis inter diametrum & interceptam. In eodem Schemate esto datus Arcus EAD. quaerenda autem circuli diameter, cuius est arcus. Bisectâ ED. in B. erigatur perpendicularis AB. Ea applicata ad lineam Arithmeticam directè, & rectâ AE. transuersè, quaeratur tertia proportionalis per VI. praec. Haec erit AF. diameter Circuli, quae quaerebatur.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
