# Amussis Ferdinandea 33

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. XVIII. PROBLEMA VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/33

DECAS TERTIA. PROBLEMATVM TRIGO NOMETRICORVM. Aec subiungimus, quod eorum Vsus, ad sequentia Problemata pertineat; Structura verò ex praemissis sequatur, PROP. XXI. PROBLEMA I. Propositam Instrumenti Aperturam, quanta sit, cognoscere. Et vicissim. Instrumentum ad Imperatos angulos aperire. Ex illis, quae in descriptione Instrumenti praefacilis est constructio Problepraemissa sunt, matis. Aperto Instrumento, Cape Circino manuali Transuersam inter 60. & 60. Lineae Graduum. Eadem directè adplicata, ad eandem Lineam Grad. ostendit, quot Gradibus apertum sit Instrumentum. Esto instrumentum aperiendum ad Gradus 50. Ex linea Grad. accipe rectam competentem 50. Gradibus, eámque transuersim applica inter 60. & 60 & apertum erit Instrumen. tum ad Angulos imperatos. Vicißim. Apertum esto Instrumentum ad Grad. 50. accipe Transuersam inter 60. & 60. eámque applica directè ad lin. Grad. inuenies notatos Grad. 50. Haec est mensura anguli, quo aperitur instrumentum. Si angulus sit obtusus, haberi potest Apertura anguli obtusi, per Tabulam sequentem, XLII 92

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
