Latin
PROP. XXVIII. PROBLEMA VIII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 39
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. XXVIII. PROBLEMA VIII. Datis duobus lateribus &Angulo vni datorum laterum opposito Inuenire caetera. Aperiatur iterum Instrumentum ad Angulos datos, cape deinde ex Crure Instrumenti, rectam aequalem, seu aequinominem lateri, dato Angulo, adiacenti. Immoto postea Instrumento, ex Crure seu termino lateris adiacentis applica transuersim rectam aequalem, seu aequinominem lateri opposito. Ea abscindet ex altero Instrumenti Crure rectam aequalem, seu aequinominem lateri quaesito. Sunto data latera AC. BC. ex quibus AC. esto 91. p. BC. vero 66. p. &Angulus item datus alteri BC. oppositus 45. Grad. Apetro Aperto Instrumento ad Grad. 45. applicetur latus AC. Dato Angulo adiacens, ad crus vnum Instrumenti, ac ex eiis termino 91. p. applicetur transuersim latus dato Angulo oppositum, quod est 66. p. Immoto Instrumento intercipientur ex eius altero crure 47. p. quae est mensura tertij lateris AB. Inuentis verò etiam hîc lateribus dabuntur Anguli per prop. XXVI. PROP. XXIX. PROBLEMA IX. Datis Trianguli rectilinei, Tribus Angulis, &latere vno, inuenire caetera. Datum latus adplica directè. Anguli verò dato lateri oppositi subtensam, transuersim. Immoto deinde Instrumento, quęre inter transuersas subtensam Anguli quaesito lateri oppositi. Ea dabit inter directè applicatas Mensuram ipsius lateris, quod quaeritur. Sunto dati tres Anguli BAC. 45. Grad. BCA. 30. Grad. ABC. 105. Grad: datum etiam latus AB. 47. p. Adplicentur ad crus alterum Instrumenti