Latin
PROP. XXVIII. PROBLEMA VIII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 41
Unproofread scanNot analysed yet
Dati Anguli Tangentem, &Vmbram, quam vocant rectam, aut versam aßignare. Tangentes Angulorum adscriptae sunt posito Circuli radio magnitudinis tantae, quanta est Instrumenti latitudo; Q uòd si libeat cuiuscunque Circuli propositi vg. AC Tangentem habere, respond. Grad. 35. Applicetur latitudo Instrumenti ad lineam Arithmeticam directè, quae ferè competet in n. 33. tangens verò respondens Grad. 35. adplicetur transuersim inter 33. &33. ac Immoto Instrumento directè adplicetur Radius Circuli propositi AC. Transuersa respondens aequalis erit rectae AB. In altero Instrumenti latere descriptae sunt eodem modo Vmbrae, quae vocantur RECTA, aut VERSA. Diuiditur verò Quadrati latus in p. 12. quae appenso perpendiculo designantur, quemadmodum &tangentes. Vsus est idem, qui in vulgari Quadrato Geometrico.