# Amussis Ferdinandea 44

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, DECAS QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/44

PROP. XXXII. PROBLEMA II. Praeparare Instrumentum ad metiendas distantias, seu angulos positionum. Admotis vtrique cruri pinnulis, per quas visus incedat, si vnus sit obseruator, collineatio fiat in vtrumque aspectabile per Instrumenti Centrum. Hoc est: Centro Instrumenti ad oculi obseruantis pupillam admoto. Si bini sint obseruatores, collineatio fiat, per Instrumenti extremitatem. Apertura Instrumenti dabit Angulum positionis, ex prop. XX. Quòd si angulus, qui obseruationi proponitur, sit obtusus, aut eius mensura constabit ex cit. prop. XXI. aut Obseruatorum alter collineare debebit ex Instrumenti Centro, alter ex eiusdem extremitate; sic enim Instrumenti apertura dabit Angulum acutum, qui Complementum est obtusi ad semicirculum. PROP. XXXIII. PROBLEMA III. Propositi aspectabilis distantiam metiri. Esto propositi aspectabilis B. distantia metienda ex stationibus D. & E. Capiatur primò per XXX. Anteced. Angulus BDE. ex primâ statione. Capiatur deinde per eandem Angulus BED. ex E. secundâ statione, quibus angulis à semicirculo subductis constabit etiam tertius angulus DBE. Intelligatur verò nota esse DE. Differentia, seu distantia stationum. Igitur Problema incidet in XXIX. praec. & ex tribus angulis D. B. E ac latere, dabuntur caetera, videlicet latus DB. vel BE.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
