Latin
PROP. XXXVI. PROBLEMA VI
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 49
Unproofread scanNot analysed yet
Ea si ducatur in semissem lateris, in quod demissa est, dat Aream trianguli Quaesitam. Esto Metiendum triangulum AFE. ex datis lateribus, &vno angulo FAE. Aperiatur Instrumentum ad mensuram anguli FAE. immotáque aperturâ, Adplicetur regula argentea, super vno crure Instrumenti, quoad conueniat cum mensura competente, ipsi lateri AE. Partes interceptae de regula, dabunt magnitudinem perpendiculi NE. Quòd si ergo inuenta haec perpendicularis adplicetur inter 100. &100. semissis autem lateris AF. directè ad crus Instrumenti adplicetur, transuersa ipsius AF. semissi respondens, erit +ls trianguli AFE. per I. praeced.