# Amussis Ferdinandea 49

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. XXXVI. PROBLEMA VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/49

Ea si ducatur in semissem lateris, in quod demissa est, dat Aream trianguli Quaesitam. Esto Metiendum triangulum AFE. ex datis lateribus, & vno angulo FAE. Aperiatur Instrumentum ad mensuram anguli FAE. immotáque aperturâ, Adplicetur regula argentea, super vno crure Instrumenti, quoad conueniat cum mensura competente, ipsi lateri AE. Partes interceptae de regula, dabunt magnitudinem perpendiculi NE. Quòd si ergo inuenta haec perpendicularis adplicetur inter 100. & 100. semissis autem lateris AF. directè ad crus Instrumenti adplicetur, transuersa ipsius AF. semissi respondens, erit +ls trianguli AFE. per I. praeced.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
