Latin
DECAS QVINTA
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 54
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. XLI. PROBLEMAI. In dato Circulo Polygonum aequiangulum, &aequilaterum, ex dato laterum numero describere. Datum numerum laterum, quaere in lin. Grad: Circuli autem dati, radium adplica ad 60. &60. Pars intercepta respondens vtrinque numero laterum, est latus Polygoni, quod quaeritur. Esto datus Circuli radius, v. g. 100. part. &in eo Circulo describendum Polygonum Nouem laterum, propositus radius, siue eius loco numerus 100. ex linea Arithmetica, adplicetur transuersim inter 60. &60. lin. Grad. Immoto Instrumento transuersa inter9 &9. lin. Grad. dabit. 68. latus Enneagoni, quod indagari oportuit. PROP. XLII. PROBLEMA II. In dato Circulo Polygona caetera describere. Polygono quotcunque laterum, quod inscribendum sit circulo dato. Adplicetur dati Circuli Radius transuersim inter 60. &60 lin. Grad. Transuersa respondens inter gradus &minuta, quae ad propositum numerum laterum assignantur, dabit latus Polygoni, quod quaeritur. Esto propositus Circuli Radius 100 part in quo oporteat describere Polygonum 20. aequalium laterum. Radius Circuli, siue 100. num: ex linea Arithmetica, applicetur transuersim inter 60 &60. Transuersa inter gradus 18. &18. qui Polygono 20. laterum in tabella adscripti sunt. dabit 31. quod est latus Polygoni 20. laterum, inscripti circulo, cuius Radius est 100. part.