# Amussis Ferdinandea 54

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, DECAS QVINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/54

PROP. XLI. PROBLEMAI. In dato Circulo Polygonum aequiangulum, & aequilaterum, ex dato laterum numero describere. Datum numerum laterum, quaere in lin. Grad: Circuli autem dati, radium adplica ad 60. & 60. Pars intercepta respondens vtrinque numero laterum, est latus Polygoni, quod quaeritur. Esto datus Circuli radius, v.g. 100. part. & in eo Circulo describendum Polygonum Nouem laterum, propositus radius, siue eius loco numerus 100. ex linea Arithmetica, adplicetur transuersim inter 60. & 60. lin. Grad. Immoto Instrumento transuersa inter9 & 9. lin. Grad. dabit. 68. latus Enneagoni, quod indagari oportuit. PROP. XLII. PROBLEMA II. In dato Circulo Polygona caetera describere. Polygono quotcunque laterum, quod inscribendum sit circulo dato. Adplicetur dati Circuli Radius transuersim inter 60. & 60 lin. Grad. Transuersa respondens inter gradus & minuta, quae ad propositum numerum laterum assignantur, dabit latus Polygoni, quod quaeritur. Esto propositus Circuli Radius 100 part in quo oporteat describere Polygonum 20. aequalium laterum. Radius Circuli, siue 100. num: ex linea Arithmetica, applicetur transuersim inter 60 & 60. Transuersa inter gradus 18. & 18. qui Polygono 20. laterum in tabella adscripti sunt. dabit 31. quod est latus Polygoni 20. laterum, inscripti circulo, cuius Radius est 100. part.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
