Latin
SVM GEOMETRICVM
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 68
Unproofread scanNot analysed yet
600, siue Centumpedarum VI. Ab eo si subtrahantur differentiae primâ columnâ adnotatae, proueniet Radius Quinquanguli 5. C. 2. P. Quadranguli 5. C. 5. P. Trianguli 3. C. 9. P. &c. Vicissim, si differentiae correspondentes supra Sexangulum Radio Sexanguli addantur, consurgent Radij Polygonorum, supra Sexangulum, eritque Rad. Septanguli 6. C. 8. P. 1. p. Octanguli 7. C. 16. P. 2. p. &c. vsque ad Decangulum, nam deinceps Radij Polygonales semper se excedunt P. 19. Numerantur verò magnitudines Radiorum, in hac columna prout antè constituimus per Centumpedas, C. Passus, P. Pedes, p. &c. IV. Columna exhibet eosdem Radios commum modo per Fractiones expressos. Est vero denominator Fractionis 20. tot enim Passibus constat Centumpeda, quorum singuguli iterum subdiuiduntur in pedes v. vt antè diximus. V. Columna eosdem Radios ostendit resolutos in pedes tantùm, quod fit multiplicando Centumpedas in 100. P. in 5. &addendo, quod ex pedibus superest. VI Columna habet eosdem Radios ex tabulis Sinuum, &Secantium expressos. Posito latere Polygoni cuiuscunque 600. p. Vbi vides, quanti pretij, quàm accurata sit haec Regula, &quàm propinquè ad Tabularum Fidem, sine Tabularum fastidijs accedat.