Latin
DECAS VI
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 75
Unproofread scanNot analysed yet
TROP. LII. PROBLEMA II. Dato Nomine Munimenti Militaris, eius Ichnographiam in plano describere. Exponatur recta AB. aequalis 60. part. &quaesito in lin. Gr. Nomine Munimenti regularis, adplicetur linea data transuersim, sumptaque in eadem linea transuersim, ea quae correspondet 60. &60. Capiatur Radius Circuli AC. eidem aequalis, intra quem propositum Munimentum describendum est. Cuius latera, seu Polygonae interiores aequales sunt AB. priùs assumptae. Accipiantur deinde vtrinque, ex linea Architecturae Militaris spatia Colli, eisque constituantur aequales AD. &BE. erectisque perpendicularibus sumantur indidem magnitudo Alae, seu Costae, eisque aequales DF. EG. Productis demum ex Centro figurae C. per vtrumque lateris Polygonalis Terminum, Rectis lineis accipiantur IA. &BH. aequales Capitalibus ibidem expressis, earum termini I. &H. iuncti cum F. &G terminis Alae, seu Costae conplebunt figuram HGE. DFI. quae est Ichnographia dati Mumimenti Regularis.