Latin
PROP. LIII. PROBLEMA III
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si latera etiam inter se sint inaequalia, non multum aberrabis, si excessum vnius Capitalis, supra alteram, bipartiaris; idque punctum statuas apicem propugnaculi, in quem vtrinque facies occurrant. Quantum enim alteri Angulo semipropugnaculi decedet, tantum ferè accedet alteri, vt summa Anguli totius sibi ad sensum constet. Neque enim latera Muniendae figurae valde imparia esse, ac se multùm excedere possunt, cùm linea defendens, cui caeterae omnes partes superstruuntur, semper sit eadem, ita vt augendus sit potiùs propugnaculorum interstantium numerus, vbi latera se tam multùm excedent.