# Amussis Ferdinandea 78-2

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. LVI. PROBLEMA VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/78-2

PROP. LVI. PROBLEMA VI. Dato Nomine Munimenti Regularis exprimere Magnitudinem, & Altitudinem partium. Munimentum Militare aut est Vrbicum, aut Castrense. De vtroque habes in Auersa Instrumenti facie tabellam Freytagianis numeris descriptam, ex cuius Legibus caetera etiam deducta sunt. Ad Marginem descriptum est Nomen eius partis, cuius magnitudo quaeritur. In fronte autem Nomen Munimenti expressum est, ex num: Laterum, quod continet. In altera eiusdem faciei tabella, expressae sunt eodem modo, & Indice, partes exteriores, quae ad fossam & exteriorem Ambitum pertinent. Mensurae, quibus dimensio facta est, sunt ped. Rom: seu Rhinl: qui ab vsualibus non multùm different. Et hactenus quidem de munimentis Vrbicis, Castrensia Munimenta paulò alias dimensiones habent, quae etiam ipsae expressae sunt numeris. Nomen verò Castrensis Munimenti, litteris, quarum significationem leges suprà in Descriptione Instrumenti. Exemplum vtriusque hic subiungam. Propositum esto Nonangulum Militare, Profunditas Via cooperta Lorica extima Distantia Propugn.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
