Latin
PROP. LVI. PROBLEMA VI
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 81
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc Paradigmate facilè de alijs Munimentis, tam Ciuitatensibus, quàm Castrensibus constabit. PROP. LVII. PROBLEMA VII. Dato Nomine Munimenti Regularis per solos Angulos describere magnitudinem Cortinae, &faciei. Angulus exterior Munimenti vnà cum Angulo Centrali, &Angulo Propugnaculi expressi sunt breui tabellâ ad latus Lineae Architecturae Militaris, ex eorum mensura, &Lin. gr. facile est describere Munimentum regulare quodlibet, cuius Nomen datum est. Centro C. interuallo quolibet describatur Circulus, &in eo Polygonum Nominis imperati, ex prop. XLI. Ductis deinde lateribus Polygoni, &eiusdem diametris: ex angulis Polygonalibus tanquamcentris describantur Anguli Propugnaculi in praedicta tabella expressi. Vt pro quinquangulo Angulus 74. Graduum. Pro Sexangulo 80. Graduum &c. Quales Anguli in adiecta figura sunt GHB. &FIA facientes in medio figurae forcipem, seu la Tenaglia, vt vulgò appellant. Capiatur deinde HL, cuiuscunque Magnitudinis, agatúrque per L. recta LK. ipsi IH. parallela. Fiat autem vt 2. ad 3. ita HL. ad KL. Recta igitur per K. producta secabit rectam IF. in F. eritque IF. magnitudo faciei, cui si ex Aduerso, aequalis statuatur HG. iunganturque FG, erit FG. Cortinae Magnitudo, qualis communiter ab Artificibus assignatur, vt sit facies ad Cortinam, quemadmodum 2. ad 3.