# Amussis Ferdinandea 84

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. LVIII. PROBLEMA VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/84

Ichnographia Munimenti descripta est. Esto datum munimenti Regularis latus 55. passuum Inter 66. & 66. Lineae Arithmeticae. Applicetur transuersa 55. part. Immotóque Instrumento quaerantur Reliqua. Prodibit Ala 10. pass. Collum. 12. pass. & 3. Capitalis 20. pass Quae modo praedicto descriptae dabunt Munimenti propositi Ichnographiam. Detur Ala propugnaculi 30 partium: Ea applicetur transuersim inter 12. & 12. part. Instrumenti. Quod, quia fieri non potest, applicetur eadem transuersim inter 24. & 24. Transuersa inter 30. & 30. 37. circiter passuum erit magnitudo Colli. Transuersa item inter 48. & 48. erit 60. magnitudo lineae capitalis, siue Diametri Propugnaculum secantis. Si velles Polygoni interioris magnitudinem; capienda esset transuersa inter 132. & 132. Sed quoniam Instrumenti Exilitas non protenditur vltra 120. partes, proinde capiatur transuersa inter 66. & 66. Ea duplicata dabit magnitudinem Polygonae interioris, quae videlicet erit in proposito 160. partium. Regula, vt vides, planissima est, & promtissimae facilitatis, quàm verò eadem, propinqua sit tabulis Batauicis, habes in adiecta Synopsi. METHOMunimenti, ex designatione AVGVSTISSIMI

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
