# Amussis Ferdinandea 88

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, IMPERATORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/88

IMPERATORIS. B. littera, easdem partes expressas habet ex recentissimis tabulis Batauicis, & Methodo apud eos omnium receptissima. Comparationem Spectator ipsemet harum rerum peritus instituet. Sunt enim sua in Augustali Ratione compendia. Nam 1. Tota Ratio muniendi fit per lineas, non per angulos. Eorum enim est plerumque lubrica tractatio, & quorum patientiam, Militaribus Ingenijs non persuadeas. 11. Anguli nihilominus Imperatam seruant Rationem, ita quidem vt statim ab Octangulo, ad Rectum proximè accedant. Nam quòd interdum semigradu supra rectum abundant, aut deficiunt, id sciunt, qui haec eiusmodi tractarunt, curae esse non posse. 111. Cortina à Quinquangulo vsque ad Octangulum aliquanto minor est, quod Periti semper optabunt, vt eo sit acrior, rectior, certior faciei Defensio. Vicissim Alae, & Faciei summa nihilominus ad 360. pedes proximè accedit. IV. Iam insuper Alae magnitudo non ex figuralem Bipartito diuidere, quemadmodum ista, atque alia suprà Propos. LVI. monuimus. Haec est ratio breuis, atque dilucida: cuius pretium malo Architectum, ac Militem ipso vsu, quàm morosis praeceptionibus agnoscere.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
