# Amussis Ferdinandea 90

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, IMPERATORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/90

DECAS SEPTIMA. PROBLEMATVM STEREO METRICORVM. Aec quoque ad Militarem pertinent, maximè ob Tormentariam, seu Poliorceticam, cuius fundamenta hac Decade exponimus. PROP. LXI. PROBLEMA I. Dati numeri Radicem Cubicam exhibere. Inter 8. & 8. lin. Stereom. applica num. 20. ex linea Arithmetica acceptum. Immoto deinde Instrumento quaere inter num eiusdem lin. Stereom. illum, ex quo extrahenda est Radix, aut eius partem 1156 Transuersa respondens, si applicetur ad lineam Arithmeticam, est, quae quaeritur. Esto datus num: 16000 ex quo sit extrahenda Radix cubica, Aperto Instrumento, ita vt inter 8. & 8. transuersa sit 20. part. quaeratur Immoto Instrumento transuersa inter 16. & 16 quae explorata ad lineam Arithmeticam erit 25. Radix cubica, quam proximè num: Aduerte tamen propter exilitatem instrumenti hanc Radicum extractionem, non procedere vltra Cubum 350000. cuius Radix proximè est 71. quae ad communes vsus sufficiunt.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
