Latin
PROP. LXII. PROBLEMA II
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 92
Unproofread scanNot analysed yet
ea erit, si ad lineam Arithmeticam comparetur, 12. Iterum num: 27. ex linea Arithmetica petitus, applicetur transuersim inter 27 &27. transuersa inter 8. &8. erit 18. &duae mediae proportionales 12. &18. adeoque vt 8. ad 12. ita 12. ad PROP. LXIII. PROBLEMA III. Datum corpus, in data proportione augere, vel minuere. Fit per lineam Stereometricam. In ea quaere numeros, datam proportionem exprimentes. Dati corporis diameter, applicata vtrinque priori termino proportionis, relinquet inter alteros proportionis terminos Diametrum corporis in data proportione Aucti, vel Diminuti. Proponatur globus Decempedalis in tripla proportione augendus, vel diminuendus, quaere numeros, datam proportionem continentes, in linea Stereometrica, quales v. g. sunt 10. &30. vel Applica igitur dati globi Diametrum, vel eius loco num: 10. ex linea Arithmetica acceptum inter 10. &10. lineae Stereom.