Latin
DESCRIPTIO
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea viii
Unproofread scanNot analysed yet
DESCRIPTIO. Vnt, vt hîc spectas, quatuor Instrumenti Facies, &Instumentum ipsum instar Duplicis Parallelogrammi, quod circa Angulum vnum, tanquam centrum conuerti possit. Tale erat antehac CLAVII Instrumentum partium; tale postea Instrumentum proportionum GALILAEI, DE GALILAEIS, &quae illorum imitatione, ab alijs constructa sunt. Ex Centro Instrumenti descriptae sunt variae lineae, &ab alijs etiam vsurpatae, sed modo planè alio, quàm in CLAVII, &GALILAEI normâ factum est. Nam illic lineae aliae alias intra complexum recipiunt; Hic verò vtrinque alterae alteras sequuntur; vt aperto Instrumento, quantus est angulus inter Lineas Arithmeticas, tantus etiam sit v. g. inter lineas Graduales, quod deinde videbis, magno vsu &compendio factum esse. Et Arithmetica quidem linea occupat vtrinque imum Instrumenti limitem: estque diuisa in partes 120. aequales. Supra lineam Arithmeticam vtrinque paribus interuallis, &in easdem partes absistit Linea Stereometrica, diuisa in partes, seu solida 35. cuius diuisionis rationem, &praxin habes, in Commentarijs ad Instrumentum GALILAEI.