# Amussis Ferdinandea viii

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/viii

DESCRIPTIO. Vnt, vt hîc spectas, quatuor Instrumenti Facies, & Instumentum ipsum instar Duplicis Parallelogrammi, quod circa Angulum vnum, tanquam centrum conuerti possit. Tale erat antehac CLAVII Instrumentum partium; tale postea Instrumentum proportionum GALILAEI, DE GALILAEIS, & quae illorum imitatione, ab alijs constructa sunt. Ex Centro Instrumenti descriptae sunt variae lineae, & ab alijs etiam vsurpatae, sed modo planè alio, quàm in CLAVII, & GALILAEI normâ factum est. Nam illic lineae aliae alias intra complexum recipiunt; Hic verò vtrinque alterae alteras sequuntur; vt aperto Instrumento, quantus est angulus inter Lineas Arithmeticas, tantus etiam sit v. g. inter lineas Graduales, quod deinde videbis, magno vsu & compendio factum esse. Et Arithmetica quidem linea occupat vtrinque imum Instrumenti limitem: estque diuisa in partes 120. aequales. Supra lineam Arithmeticam vtrinque paribus interuallis, & in easdem partes absistit Linea Stereometrica, diuisa in partes, seu solida 35. cuius diuisionis rationem, & praxin habes, in Commentarijs ad Instrumentum GALILAEI.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
