Latin
1.119 to 1.126
Sigebert of Gembloux, Liber de Scriptoribus Ecclesiasticis 1.119-126
Not analysed yet
CAP. XIX. Caesarius, abbas Lerinensis, scripsit et declamavit homilias, vitae monachorum congruentes. CAP. CXX. Laurentius Mellifluus scripsit librum De duobus temporibus, id est, uno ab Adam usque ad Christum, altero a Christo usque ad finem saeculi. Declamavit etiam homilias ore quasi mellito; unde agnominatur Mellifluus. CAP. CXXI. Bonifacius episcopus scripsit metrico stylo librum de virtutibus et vitiis. CAP. CXXII. Halitgarius, episcopus Cameracensis, scripsit ad Ebonem, Remorum episcopum, Librum Poenitentialem, secundum decreta canonum. CAP. CXXIII. Remigius, monachus Antissiodorensis, nominatus in exponendis saecularibus scripturis, notificavit se utilius divinas etiam Scripturas exponendo. Exposuit enim Canonem missae, quid a quibus in ea sit positum vel additum demonstrans. Exposuit Cantica canticorum. Scripsit librum De divinis officiis; scripsit De singulis festivitatibus sanctorum; respondit Gualoni, Aeduorum episcopo, interroganti de duabus quaestionibus. Una de altercatione Michaelis archangeli cum diabolo de Moysi corpore, quod legitur in Epistola Judae apostoli. Altera de eo quod respondens Dominus ad Job de turbine dixit: «Ecce Beemoth quem feci tecum, fenum quasi bos comedet, et an extrahere poteris Leviathan hamo?» Scripsit et alia. CAP. CXXIV. Odo musicus, ex archicantore Turonensi monachus et primus abbas Cluniacensis, in homiliis scribendis et declamandis, et maxime in componendis in honore sanctorum cantibus, elegans ingenium habuit. CAP. CXXV. Stephanus, ex clerico Metensi episcopus Leodiensis, Vitam et passionem sancti Lamberti, scriptam incultius a Godescalco clerico, scripsit urbanius ad Hermannum Coloniae archiepiscopum, et cantum nocturnum in honorem ejusdem martyris. Canticum etiam de sancta Trinitate, et cantum de inventione Stephani protomartyris auctentico et dulci modulamine composuit. Scripsit etiam ad Robertum Metensem episcopum capitularem librum, in quo capitula, responsoria, versus, collectas, per singulas noctis et diei horas, per integrum annum distincte congessit. CAP. CXXVI. Luitprandus [Liudprandus], Ticinensis ecclesiae diaconus, scripsit luculento et alterno stylo, ad Regimundum episcopum Eliberitanae Ecclesiae Hispanorum, Historiam De gestis regum et imperatorum sui temporis, quam attitulavit Antapodosim, id est Retributionem.