Latin
1.155 to 1.157
Sigebert of Gembloux, Liber de Scriptoribus Ecclesiasticis 1.155-157
Not analysed yet
CAP. CLV. Lanfrancus, dialecticus et Cantuariensis archiepiscopus, Paulum apostolum exposuit, et ubicunque opportunitas locorum occurrit, secundum leges dialecticae proponit, assumit, concludit. Scripsit laudes, triumphos et res gestas Guillelmi Northmannorum comitis, qui regnum Anglorum primus invasit. Scripsit invectivas contra Berengarium Turonensem epist las, refellens scripta ejus de corpore et sanguine Christi Jesu. Qui Berengarius a Nicolao papa Romae in concilio nonaginta trium episcoporum adeo convictus fuit, ut ipse suis manibus ignem accenderit, et scripta sua combusserit, jurans se non amplius talia dicturum, non docturum, non scripturum. Quia tamen, neglecto juramento, postea scripsit contra praefatam synodum, contra catholicam veritatem, contra omnium Ecclesiarum opinionem, et nominatim contra Humbertum cardinalem Rom. episcopum, Lanfrancus ad ea rescripsit, et, posito alternatim suo et Berengarii nomine, alterutras sententias distinxit. CAP. CLVI. Berno abbas Augiensis, in humana et divina scientia claruit. Praetereo ea quae de humana scientia scripsit, in quibus eminet hoc quod in arte musica praepollens de regulis symphoniarum et tonorum scripsit, et quod in mensurando monochordo ultra regulam Boetii, sed assensu minoris Boetio Guidonis supposuit unum tonum tetrachordohypaton, et contra usum majorum in ipso tetrachordohypato inseruit utiliter synemmenon. Sed non praeteribo quod scripsit de jejuniis Quatuor Temporum, de quibus celebrandis est inter multos dissonantia; dum alii secundum considerationem temporum, ad jejunium quartae et sextae feriae accipiunt dies Februarii, vel Maii, vel Septembris, et Sabbato in Kalendis proveniente terminant jejunium; alii vero sine consideratione temporum non jejunant, nisi quarta et sexta feria jejunii, cum ipso Sabbato in Martio, vel Junio, vel Octobri proveniant. Et talem jejunandi ritum auctorizant multi, et maxime Teutones, his Bernonis scriptis. CAP. CLVII. Arnulfus monachus, excipiens de Proverbiis Salomonis convenientiores sententias, et litteram et allegoriam metrico lepore scripsit et digessit.