Latin
1.18 to 1.27
Sigebert of Gembloux, Liber de Scriptoribus Ecclesiasticis 1.18-27
Not analysed yet
CAP. XVIII. Idatius, Lemicae Hispaniarum urbis episcopus, Chronicam initiatam a primo Theodosii imperatoris consulatu composuit. CAP. XIX. Martinus, episcopus Galliciencis, scripsit librum De virtutibus quatuor, ad Theudomirum [al. Mironem] regem Galliciae, quem libellum praetitulavit, honestae vitae Formulam. CAP. XX. Victor, Capuanus episcopus, Evangelium ex quatuor Evangeliis compactum eleganter composuit, quod vocatur Diapente, sine nomine auctoris invenit: quod quia sine numeris canonum confusum esse vidit dilucidavit, illud appositis canonum numeris, per quos Eusebius Caesariensis distinxit quatuor Evangelia, ita sine confusione erroris similia omnium ostendens, singulis sua propria ostendens et restituens. Scripsit etiam librum De Pascha, redarguens errorem Victorii, qui jubente Hilario papa, scribens Paschales cyclos, docebat esse celebrandum Pascha XV Kalendas Maii, in anno Domini, quod rectius erat eo anne celebrandum VII Kalendas Maii. CAP. XXI. Eustathius transtulit de Graeco in Latinum Hexaemeron Basilii Caesariensis. CAP. XXII. Avitus, Viennensis episcopus, scripsit Homiliarum librum unum; De mundi principio, et aliis diversis conditionibus libros sex, versu compaginatos; Epistolarum libros novem. Claruit tempore Zenonis imperatoris, sub rege Burgundionum Gundebaldo. CAP. XXIII. Godelbertus presbyter, hujus studium imitatus, per historias et allegorias divinae Scripturae, ab initio mundi usque ad partum Virginis, heroico pede eleganter cucurrit. CAP. XXIV. Cyrillus, episcopus Alexandrinus, cyclos quinque decemnovennalium cyclorum scripsit, qui faciunt annos nonaginta quinque; in quibus primus et ultimus Paschae terminus invenitur; sed nec tamen in eo tota Paschae varietas terminatur. CAP. XXV. Paschasinus [Paschasius], diaconus scripsit ad Leonem papam contra errorem quorumdam qui anno Domini, putantes esse annum communem, cum esset embolismus, errabant in celebrando Pascha. CAP. XXVI. Proterius, Alexandrinus episcopus, scripsit et ipse ad Leonem papam dubitantem de celebrando Pascha illius anni, qui, cum esset embolismalis, putabatur ab aliquibus esse communis. CAP. XXVII. Dionysius, abbas Romanus, cognomento Exiguus, gemina scientia Graece et Latine clarus, transtulit de Graeco in Latinum Proterii Alexandrini episcopi scripta ad Leonem papam de celebrando pascha in anno Domini. Transtulit etiam de Graeco in Latinum librum Gregorii Nysseni De conditione hominis, et vitam Pachomii abbatis. Scripsit et ipse, post Cyrillum, cyclum quinque cyclorum, incipiens ab anno nati Jesu Christi, qui est ultimus annus magni cycli, qui est annorum DXXXII, semel exacti a nativitate Christi. Hic notandum est quia si nativitas Christi recte a calculatoribus posita fuisset, debuisset XXXIII vel XXXIV annis primi magni anni concordare, in ratione computi, evanlicae veritati, et majorum auctoritati, quae dicit Christum passum fuisse anno aetatis suae tricesimo secundo, vel XXXIII, VIII Kalendas Aprilis, in VI feria, et eum resurrexisse VI Kalendas Aprilis, in prima feria. Quod non ita positum esse in primo magno cyclo, quia non attendit Dionysius, secundum tenorem annorum primi magni cycli, apposuit et ipse annos Christi in suo cyclo, quem, ut dixi, incoepit a repetitione secundi magni cycli, et inussit sibi frontem cauterio alieni erroris et mendacii, dum culpatur, quod XXXIII, vel XXXIV, sui operis anno non concordat evangelicae veritati in ratione computi. Unde apparet quod nativitas Christi posita est a calculatoribus XXI, vel viginti duobus annis tardius quam debuit.