# Liber de Scriptoribus Ecclesiasticis 1.32-39

Sigebert of Gembloux, Liber de Scriptoribus Ecclesiasticis, 1.32 to 1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sigebert-of-gembloux/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/1.32

CAP. XXXII. Faustus, discipulus sancti Benedicti, ab ipso Benedicto missus ad Gallias, cum Mauro ejus monacho, Vitam ipsius Mauri monachi descripsit. CAP. XXXIII. Marcus poeta, familiaris Benedicti Casinensis, Vitam ejus a Gregorio descriptam defloravit heroico breviloquio, et pauca superaddidit. CAP. XXXIV. Orentius Commonitorium fidelibus scripsit metro heroico, ut mulceat legentem suavi breviloquio. CAP. XXXV. Jordanus, episcopus Gothorum, scripsit Historiam; in primo ejus libro gesta Romanorum, in secundo vero originem et gesta Gothorum recensens, usque ad finem regni eorum. CAP. XXXVI. Joannes, sub sua et sui amici Basilii persona, scripsit dialogum de honore et onere sacerdotii, et quanta sit dignitas et potestas vel gravitas sacerdotum. CAP. XXXVII. Boetius, vir consularis, conferendus vel praeferendus philosophis et saecularibus et ecclesiasticis, quia ambiguos esse facit an inter saeculares, an inter ecclesiasticos scriptores fuerit illustrior. Laudent eum saeculares, quod Isagogas, Perihermenias, quod Categorias transtulerit de Graeco in Latinum et exposuerit; quod Topica Ciceronis exposuerit, quod Antepraedicamenta, quod libros De topicis differentiis, De cognatione dialecticae et rhetoricae, et distinctione rhetoricorum locorum, De communi praedicatione potestatis et possibilitatis, De categoricis et hypotheticis syllogismis libros et alia multa scripserit, quod arithmeticam et musicam Latinis scripserit. Nos ecclesiastici laudamus eum quod librum De sancta Trinitate scripserit, quod exsiliatus a Theodorico, Gothorum et Italorum rege, pro eo quod tueri volebat libertatem Romanae urbis, scripsit librum De consolatione Philosophiae. Hic ab eodem rege Theodorico occisus est. CAP. XXXVIII. Arator, subdiaconus Romanae Ecclesiae, edidit heroico carmine Actus apostolorum, et Vigilio papae Romano obtulit CAP. XXXIX. Eugippius abbas hortatu Renducis, Neapolitani episcopi, deflorans libros Augustini episcopi Hipponensis, dedit codicem magnae utilitatis, ad Probam virginem; et per manus ejusdem Renducis episcopi obtulit Ecclesiae Neapolitanae. Fuit tempore secundi Pelagii, et imperatoris Tiberii Constantini.

---

Sigebert of Gembloux, LIBER DE SCRIPTORIBUS ECCLESIASTICIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sigebert.script.html.
