Latin · ~8 min
Lines 10.45-10.91
Silius Italicus, Punica 10.45-91
Not analysed yet
Quam metuens molem (neque enim certamine sumpto
tempestas tanta et rabies impune fuisset)
in faciem pauidi Iuno conuersa Metelli
Quid uanos, inquit ‘Latio spes unica consul,
incassumque moues fato renuente furores?
si superest Paulus, restant Aeneia regna;
sin secus, Ausoniam tecum trahis. ire tumentem
tu contra iuuenem et caput hoc abscidere rebus
turbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi
(tam laetus bello est) ausit certare Tonanti.
et iam conuersis (uidi nam flectere) habenis
euasit Varro ac sese ad meliora reseruat.
sit spatium fatis, et, dum datur, eripe leto
hanc nostris maiorem animam: mox bella capesses.’
Ad quae suspirans ductor: ‘Mortemne sub armis
cur poscam, causa ista parum est, quod talia nostrae
pertulerunt aures suadentem monstra Metellum?
i, demens, i, carpe fugam. non hostica tela
excipias tergo, superos precor. integer, oro,
intactusque abeas atque intres moenia Romae
cum Varrone simul. talin', pauidissime, dignum
me uita pulchraque indignum morte putasti?
quippe sinit Poenus, qui nunc contraria bella
ipsi ferre Ioui ualeat. pro degener altae
uirtutis patrum! quando certamen inire,
cuiue uirum mallem memet componere, quam qui
et uictus dabit et uictor per saecula nomen?’
Talibus increpitat mediosque aufertur in hostis
ac retro cursum tendentem ad crebra suorum
agmina et in densis furantem membra maniplis
per conferta uirum et stipata umbonibus arma
consequitur melior planta atque obtruncat Acherram,
ut canis occultos agitat cum Belgicus apros
erroresque ferae sollers per deuia mersa
nare legit tacitoque premens uestigia rostro
lustrat inaccessos uenantum indagine saltus
nec sistit, nisi conceptum sectatus odorem
deprendit spissis arcana cubilia dumis.
At coniunx Iouis, ut Paulum depellere dictis
nequiquam fuit et consul non desinit irae,
in faciem Mauri rursus mutata Gelestae
auocat ignarum saeuo a certamine Poenum:
Huc tela, huc inquit ‘dextram implorantibus adfer,
o decus aeternum Carthaginis. horrida iuxta
stagnantis consul molitur proelia ripas,
et laus haud alio maior datur hoste perempto.’
haec ait et iuuenem diuersa ad proelia raptat.