Latin · ~7 min
Lines 11.143-11.184
Silius Italicus, Punica 11.143-184
Not analysed yet
his super excisam primori Marte Saguntum
et iuga Pyrenes et Hiberum et sacra parentis
iuratumque uiro bellum puerilibus annis
accumulant. unum, ducibus tot caede peremptis,
tot fusis acie, stare inter proelia nullis
attactum telis. superum cum munere detur
huic sociare uiro dextras et foedere iungi,
fastus exanguis populi uanumque tumorem
nimirum Capua et dominatum perferat urbis,
ceu famulis fasces aequataque iura negantis?
prorsus enim tanto potiorem nomine habendum
Varronem, ut fugiat consul fulgentior ostro.
Talia iactantes iam lectam sorte parabant
mittere quae Tyrios adiungat foedere pubem.
sed non inuictum ponebat pectore robur
tum solum Decius Capuae decus. isque receptus
in medios coetus (neque enim differre dabatur)
Itis, ait ‘ciues, uiolanda ad iura parentum
damnatumque caput temerati foederis aris
iungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?
magnum atque in magnis positum populisque uirisque
haud uersam ostentare fidem! nunc tempus inire
proelia pro Rutulis, nunc signa aciemque mouere,
dum trepidae res, et medicinam uulnera poscunt:
is locus officio, cum cessant prospera, cumque
dura ad opem Fortuna uocat. nam laeta fouere
haud quaquam magni est animi decus. huc, age, adeste.
noui dis animas similes et pectora magnis
numquam angusta malis. capiunt, mihi credite, Cannas
et Trasimenna uada et Pauli memorabile letum.
hi sunt qui uestris infixum moenibus hostem
deiecere manu et Capuam eripuere superbis
Samnitum iussis. hi sunt qui iura dedere
terrore expulso Sidicinaque bella remorunt.
quos fugitis socios? quosue additis? ille ego sanguis
Dardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit
ab Ioue ducta Capys magno cognatus Iulo,
ille ego semihomines inter Nasamonas et inter
saeuum atque aequantem ritus Garamanta ferarum
Marmarico ponam tentoria mixtus alumno,
ductoremque feram, cui nunc pro foedere proque
iustitia est ensis solaeque e sanguine laudes?