Latin · ~7 min
Lines 11.337-11.380
Silius Italicus, Punica 11.337-380
Not analysed yet
tune illum, quem non acies, non moenia et urbes
ferre ualent, cum frons propior lumenque corusco
igne micat, tune illa uiri quae uertice fundit
fulmina pertuleris, si uiso intorserit ense
diram, qua uertit per campos agmina, uocem?
fallit te, mensas inter quod credis inermem.
tot bellis quaesita uiro, tot caedibus armat
maiestas aeterna ducem. si admoueris ora,
Cannas et Trebiam ante oculos Trasimennaque busta
et Pauli stare ingentem miraberis umbram.
quid? tanto in casu comitum iuxtaque iacentum
torpebunt dextrae? parce, oro, et desine uelle,
cui nequeas uictor superesse. an tristia uincla
et Decius non erudiunt componere mentem?’
Talia commemorans, famae maioris amore
flagrantem ut uidit iuuenem surdumque timori,
‘Nil ultra posco, refer in conuiuia gressum;
approperemus:’ ait ‘non iam tibi pectora pubis
Sidoniae fodienda manu tutantia regem:
hoc iugulo dextram explora. namque haec tibi ferrum,
si Poenum inuasisse paras, per uiscera ferrum
nostra est ducendum. tardam ne sperne senectam.
opponam membra atque ensem extorquere negatum
morte mea eripiam.’ lacrimae tunc ore profusae,
et magna superum cura seruatus in arma
Scipiadae Poenus, nec tantum fata dederunt
externa peragi dextra. pulcherrimus irae
et dignus fieri compos memorabilis ausi,
amisit quantam posito conamine laudem,
cui tantum est uoluisse decus. tum reddere sese
festinant epulis et tristia fronte serenant,
donec laeta uirum soluit conuiuia somnus.
Postera lux Phaethontis equos proferre parabat,
iam rapido summis curru splendente sub undis,
et iuuenis magno generatus Hamilcare duras
iam dudum exercet curas. Carthaginis arces
ire ferox Mago et patribus portare iubetur
nuntius acta ducis. praeda et captiua leguntur
corpora dereptaeque uiris sub Marte cruento
exuuiae, fausti superis libamina belli.
altera curarum Libycis dimittitur oris
heu Decius, reduci lentas seruatus ad iras,
ni poenae iuuenem indignae miseratus ab alto
Iuppiter antiquam Batti uertisset ad urbem.