Latin · ~8 min
Lines 11.48-11.95
Silius Italicus, Punica 11.48-95
Not analysed yet
nec, quos uile genus despectaque lucis origo
foedabat, sperare sibi et deposcere primi
deerant imperia ac patriae pereuntis habenas.
quin etiam exhilarare uiris conuiuia caede
mos olim et miscere epulis spectacula dira
certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
pocula, respersis non parco sanguine mensis.
Has astu adgressus quo uerteret acrius aegras
ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—
Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—
hortatur summi partem deposcere iuris
atque alternatos sociato consule fasces
et, si partita renuant sedisse curuli
aequatumque decus geminasque uidere secures,
ultorem ante oculos atque ora astare repulsae.
ergo electa manus gressu fert dicta citato.
antistat cunctis praecellens Virrius ore,
sed genus obscurum nullique furore secundus.
qui postquam coetu patrum ingentique senatu
impia dementis uulgi ac uix tota profudit
consulta et tumidis incendit uocibus aures,
concordi fremitu renuentum effunditur asper
toto e concilio clamor, tum quisque fatigat
increpitans, uocumque tremit certamine templum.
Hic Torquatus, auum fronte aequauisse seuera
nobilis, ‘Heu Capua portantes talia dicta
Romuleis durastis’ ait ‘succedere muris,
ad quos non ausi Carthago atque Hannibal arma
post Cannas adferre suas? numquamne per auris
it uestras, in Tarpeia cum sede Latini
orarent paria, haud uerbis, haud uoce, sed acri
propulsum dextra, qui tum mandata superbo
ore adportabat, tanto per limina templi
turbine praecipitem reuoluti corporis actum,
ut saeuo adflictus saxo spectante piaret
tristia dicta Ioue et lueret uerba impia leto?
en ego progenies eius, qui sede Tonantis
expulit orantem et nuda Capitolia consul
defendit dextra.’ rabidum hinc palmasque uirorum
intentantem oculis proauitaque facta parantem
ut uidit maiore adeo crudescere motu,
excipit his frendens Fabius: ‘Pro cuncta pudendi!
sedes, ecce, uacat, belli uiduata procella:
quem, quaeso, e uobis huic imposuisse paratis
inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
prima atque ante alios sors, concedente senatu,
te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis?