Latin · ~8 min
Lines 12.423-12.472
Silius Italicus, Punica 12.423-472
Not analysed yet
inde, ubi permisit flammis atque ensibus urbem,
Nuceriae nihilo leuior nec parcior ira
incussit sese atque aequauit moenia terrae.
post Casilina sibi multum obluctatus iniquis
defendentum armis aegre reserauerat astu
limina et obsessis uitam pensauerat auro.
iamque in Dauniacos transfundens agmina campos
flectebat rabiem quo praeda uel ira uocasset.
fumabat uersis incensa Petilia tectis,
infelix fidei miseraeque secunda Sagunto,
at quondam Herculeam seruare superba pharetram.
Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,
portisque intrarant Poeni. sed enim arce corusca,
fisa loco, manus Ausoniae stipata sedebat.
hic, miranda mouens, classem quae condita portu
astabat (namque angustis e faucibus aequor
erumpit scopulos inter patuloque recessu
infundit campis secretum gurgite pontum)—
inclusas igitur, quibus haud enare dabatur
arce superposita, claustris maris extulit astu
perque auersa tulit portatas arua carinas.
lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
atque recens caesi tergo prolapsa iuuenci
aequoream rota ducebat per gramina puppim.
et iam per collis dumosque ad litus adacta
innabat pelago ueniens sine remige classis.
Nuntius interea uectis non more carinis
terrentem freta curarum feruoribus implet,
dum procul Oebalios amet expugnare nepotes
et primus rostris sulcet naualibus arua,
adsessos Capuae muros: claustra ipsa reuelli
portarum, ac totum miseris incurrere bellum.
linquit coepta ferox, pennasque addente pudore
atque ira simul immani per proxima motu
euolat et minitans auida ad certamina fertur.
haud secus, amisso tigris si concita fetu
emicet, attonitae paucis lustratur in horis
Caucasus et saltu tramittitur alite Ganges,
donec fulmineo partus uestigia cursu
colligat et rabiem prenso consumat in hoste.
Obuius huic sparso Centenius agmine raptim
funditur audendi prauus facilisque periclis,
sed paruum decus Hannibali. nam uitis honore
perfunctus Latiae subito stimularat agrestis
semermemque manum sternendam obiecerat hosti.
bis septem demissa neci (nec substitit agmen)
milia, bis septem, quae non sollertior ense,
sed genus insignis, iustis ducebat in armis
Fuluius: ast aeque per corpora fusa iacentum
raptum iter est, uictorque moram non passus eundi.