Latin · ~7 min
Lines 12.96-12.142
Silius Italicus, Punica 12.96-142
Not analysed yet
natum etiam docuit falsae sub imagine plumae
attemptare uias uolucrum, lapsumque solutis
pennarum remis et non felicibus alis
turbida plaudentem uidit freta. dumque dolori
indulget subito motis ad pectora palmis,
nescius heu planctu duxit moderante uolatus.
hic pro nubiuago gratus pia templa meatu
instituit Phoebi atque audacis exuit alas.’
Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertis
atque actos sine Marte dies ac stare pudebat.
ingemit aduersis respectansque inrita tecta
urbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.
hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
officit audenti defensantumque labores.
dumque tenet socios dura atque obsaepta uiarum
rumpere nitentis lentus labor, ipse propinqua
stagnorum terraeque simul miracula lustrat.
Primores adsunt Capuae: docet ille, tepentes
unde ferant nomen Baiae, comitemque dedisse
Dulichiae puppis stagno sua nomina monstrat.
ast hic Lucrino mansisse uocabula quondam
Cocyti memorat medioque in gurgite ponti
Herculeum commendat iter, qua discidit aequor
Amphitryoniades armenti uictor Hiberi.
ille, olim populis dictum Styga, nomine uerso
stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Auernum:
tum tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens
et formidatus uolucri letale uomebat
suffuso uirus caelo Stygiaque per urbes
religione sacer saeuum retinebat honorem.
huic uicina palus (fama est Acherontis ad undas
pandere iter) caecas stagnante uoragine fauces
laxat et horrendos aperit telluris hiatus
interdumque nouo perturbat lumine manis.
at iuxta caligantis longumque per aeuum
infernis pressas nebulis pallente sub umbra
Cimmerias iacuisse domos noctemque profundam
Tartareae narrant urbis. tum sulphure et igni
semper anhelantis coctoque bitumine campos
ostentant. tellus, atro exundante uapore
suspirans ustisque diu calefacta medullis,
aestuat et Stygios exhalat in aera flatus;
†parturit et tremulis metuendum exsibilat antris,
interdumque, cauas luctatus rumpere sedis
aut exire fretis, sonitu lugubre minaci
Mulciber immugit lacerataque uiscera terrae
mandit et exesos labefactat murmure montis.