Latin · ~7 min
Lines 13.374-13.418
Silius Italicus, Punica 13.374-418
Not analysed yet
haud umquam hoc uobis dederit deus.’ inde minaci
obtutu toruum contra et furiale renidens
bellatorem alacer per pectora transigit ensem.
cui ductor: ‘Patriam moriens comitare cadentem.
qui nobis animus, quae dextera cuique uiritim,
decernet Mauors. tibi, si rebare pudendum
iussa pati, licuit pugnanti occumbere letum.’
Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,
interea geminos terra crudelis Hibera
Fortuna abstulerat permiscens tristia laetis
Scipiadas, magnumque decus magnumque dolorem.
forte Dicarchea iuuenis dum sedit in urbe
Scipio post belli repetens extrema penatis,
huc tristis lacrimas et funera acerba suorum
fama tulit. duris quamquam non cedere suetus
pulsato lacerat uiolenter pectore amictus.
non comites tenuisse ualent, non ullus honorum
militiaeue pudor. pietas irata sinistris
caelicolis furit atque odit solacia luctus.
iamque dies iterumque dies absumpta querelis:
uersatur species ante ora oculosque parentum.
ergo excire parat manis animasque suorum
adloquioque uirum tantos mulcere dolores.
hortatur uicina palus, ubi signat Auerni
squalentem introitum stagnans Acherusius umor.
noscere uenturos agitat mens protinus annos.
Sic ad Cymaeam, quae tum sub nomine Phoebi
Autonoe tripodas sacros antrumque tenebat,
fert gressus iuuenis consultaque pectoris aegri
pandit et aspectus orat contingere patrum.
nec cunctata diu uates ‘Mactare repostis
mos umbris’ inquit ‘consueta piacula nigras
sub lucem pecudes reclusaeque abdere terrae
manantem iugulis spirantum caede cruorem.
tunc populos tibi regna suos pallentia mittent.
cetera quae poscis maiori uate canentur.
namque tibi Elysio repetita oracula campo
eliciam ueterisque dabo inter sacra Sibyllae
cernere fatidicam Phoebei pectoris umbram.
uade, age et, a medio cum se nox umida cursu
flexerit, ad fauces uicini castus Auerni
duc praedicta sacris duro placamina Diti:
mella simul tecum et puri fer dona Lyaei.’
Hoc alacer monitu et promissae nomine uatis,
adparat occulto monstrata piacula coepto.