Latin · ~7 min
Lines 14.333-14.377
Silius Italicus, Punica 14.333-377
Not analysed yet
his super insidiis angusta foramina murus
arte cauata dabat, per quae clam fundere tela
tutum erat, opposito mittentibus aggere ualli.
nec sine fraude labos, arta ne rursus eodem
spicula ab hoste uia uicibus contorta redirent.
calliditas Graia atque astus pollentior armis
Marcellum tantasque minas terraque marique
arcebat, stabatque ingens ad moenia bellum.
Vir fuit Isthmiacis decus immortale colonis,
ingenio facile ante alios telluris alumnos,
nudus opum, sed cui caelum terraeque paterent.
ille, nouus pluuias Titan ut proderet ortu
fuscatis tristis radiis, ille, haereat anne
pendeat instabilis tellus, cur foedere certo
hunc adfusa globum Tethys circumliget undis
nouerat atque una pelagi lunaeque labores,
et pater Oceanus qua lege effunderet aestus.
non illum mundi numerasse capacis harenas
uana fides. puppis etiam constructaque saxa
feminea traxisse ferunt contra ardua dextra.
Hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat,
adnabat centum late Sidonia uelis
classis subsidio et scindebat caerula rostris.
erigitur subitas in spes Arethusia proles
adiungitque suas portu progressa carinas.
nec contra Ausonius tonsis aptare lacertos
addubitat mersisque celer fodit aequora remis.
uerberibus torsere fretum: salis icta frequenti
albescit pulsu facies, perque aequora late
spumat canenti sulcatus gurgite limes.
insultant pariter pelago, ac Neptunia regna
tempestate noua trepidant. tum uocibus aequor
personat, et clamat scopulis clamoris imago.
ac iam diffusus uacua bellator in unda
cornibus ambierat patulos ad proelia fluctus,
nauali claudens umentem indagine campum:
ac simili curuata sinu diuersa ruebat
classis et artabat lunato caerula gyro.
nec mora: terrificis saeuae stridoribus aeris,
per uacuum late cantu resonante profundum,
increpuere tubae, quis excitus aequore Triton
expauit tortae certantia murmura conchae.
uix meminere maris: tam uasto ad proelia nisu
incumbunt proni positisque in margine puppis
extremae plantis nutantes spicula torquent.