Latin · ~7 min
Lines 16.225-16.269
Silius Italicus, Punica 16.225-269
Not analysed yet
suadendi modus hic, quodque est de parte diei
exacti super ad mensas et pocula uertunt,
atque, epulis postquam finis, dant corpora somno
et dura in noctem curarum uincula soluunt.
Iamque nouum terris pariebat limine primo
egrediens Aurora diem, stabulisque subibant
ad iuga solis equi, necdum ipse ascenderat axem,
sed prorupturis rutilabant aequora flammis:
exigit e stratis corpus uultuque sereno
Scipio contendit Massyli ad limina regis.
illi mos patrius fetus nutrire leonum
et catulis rabiem atque iras expellere alendo.
tum quoque fulua manu mulcebat colla iubasque
et fera tractabat ludentum interritus ora.
Dardanium postquam ductorem accepit adesse,
induitur chlamydem, regnique insigne uetusti
gestat laeua decus. cinguntur tempora uitta
albente, ac lateri de more adstringitur ensis.
hinc in tecta uocat, secretisque aedibus hospes
sceptrifero cum rege pari sub honore residunt.
Tum prior his infit terrae pacator Hiberae:
‘Prima mihi, domitis Pyrenes gentibus, ire
ad tua regna fuit properantem et maxima cura,
o sceptri uenerande Syphax. nec me aequore saeuus
tardauit medio pontus. non ardua regnis
quaesumus aut inhonora tuis: coniunge Latinis
unanimum pectus sociusque accede secundis.
non tibi Massylae gentes extentaque tellus
Syrtibus et latis proauita potentia campis
amplius attulerint decoris, quam Romula uirtus
certa iuncta fide et populi Laurentis honores.
cetera quid referam? non ullus scilicet ulli
aecus caelicolum, qui Dardana laeserit arma.’
Audiuit laeto Massylus et adnuit ore
complexusque uirum Firmemus prospera dixit
‘omina, nec uotis superi concordibus absint,
cornigerumque Iouem Tarpeiumque ore uocemus.’
et simul extructis caespes surrexerat aris
uictimaque admotae stabat subiecta bipenni,
cum subito abruptis fugiens altaria taurus
exiluit uinclis mugituque excita late
impleuit tecta et fremitu suspiria rauco
congeminans trepida terrorem sparsit in aula.
uittaque, maiorum decoramen, fronte sine ullo
delapsa attactu nudauit tempora regis.