Latin · ~7 min
Lines 17.182-17.224
Silius Italicus, Punica 17.182-224
Not analysed yet
haec postquam dicta, et casus patuere metusque,
effundunt lacrimas dextramque ut numen adorant.
Audiuit toruo obtutu defixus et aegra
expendit tacite cura secum ipse uolutans
an tanti Carthago foret. sic deinde profatur:
‘O dirum exitium mortalibus! o nihil umquam
crescere nec magnas patiens exurgere laudes
inuidia! euersam iam pridem excindere Romam
atque aequasse solo potui, traducere captam
seruitum gentem Latioque imponere leges.
dum sumptus dumque arma duci fessosque secundis
summisso tirone negant recreare maniplos,
dumque etiam Cerere et uictu fraudasse cohortis
Hannoni placet, induitur tota Africa flammis,
pulsat Agenoreas Rhoeteia lancea portas.
nunc patriae decus et patriae nunc Hannibal unus
subsidium, nunc in nostra spes ultima dextra.
uertentur signa, ut patres statuere, simulque
et patriae muros et te seruabimus, Hannon.’
Haec ubi detonuit, celsas e litore puppes
propellit multumque gemens mouet aequore classem.
non terga est ausus cedentum inuadere quisquam,
non reuocare uirum: cuncti praestare uidentur,
quod sponte abscedat, superi, tandemque resoluat
Ausoniam. uentos optant, et litora ab hoste
nuda uidere sat est: ceu flamina comprimit Auster
cum fera et abscedens reddit mare, nauita parco
interea uoto non auras poscit amicas
contentus caruisse Noto, pacemque quietam
pro facili cursu reputat satis. omnis in altum
Sidonius uisus conuerterat undique miles:
ductor defixos Itala tellure tenebat
intentus uultus, manantesque ora rigabant
per tacitum lacrimae, et suspiria crebra ciebat,
haud secus ac patriam pulsus dulcisque penatis
linqueret et tristis exul traheretur in oras.
Vt uero adfusis puppes procedere uentis
et sensim coepere procul subsidere montes,
nullaque iam Hesperia et nusquam iam Daunia tellus,
hic secum infrendens: ‘Mentisne ego compos et hoc nunc
indignus reditu, qui memet finibus umquam
amorim Ausoniae? flagrasset subdita taedis
Carthago, et potius cecidisset nomen Elissae.