Latin · ~7 min
Lines 2.390-2.436
Silius Italicus, Punica 2.390-436
Not analysed yet
tum patrias repetit pugnandi nuntius arces.
Atque ea dum profugae regnis agitantur Elissae,
†accitis uelox populis, quis aegra lababat
ambiguo sub Marte fides, praedaque grauatus
ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti.
Ecce autem clipeum saeuo fulgore micantem
Oceani gentes ductori dona ferebant,
Callaicae telluris opus, galeamque coruscis
subnixam cristis, uibrant quae uertice coni
albentis niueae tremulo nutamine pennae,
ensem, unam ac multis fatalem milibus hastam;
praeterea textam nodis auroque trilicem
loricam, nulli tegimen penetrabile telo.
haec, aere et duri chalybis perfecta metallo
atque opibus perfusa Tagi, per singula laetis
lustrat ouans oculis et gaudet origine regni.
Condebat primae Dido Carthaginis arces,
instabatque operi subducta classe iuuentus.
molibus hi claudunt portus, his tecta domosque
partiris, iustae Bitia uenerande senectae.
ostentant caput effossa tellure repertum
bellatoris equi atque omen clamore salutant.
has inter species orbatum classe suisque
Aenean pulsum pelago dextraque precantem
cernere erat: fronte hunc auide regina serena
infelix ac iam uultu spectabat amico.
hinc et speluncam furtiuaque foedera amantum
Callaicae fecere manus: it clamor ad auras
latratusque canum, subitoque exterrita nimbo
occultant alae uenantum corpora siluis.
nec procul Aeneadum uacuo iam litore classis
aequora nequiquam reuocante petebat Elissa.
ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido
mandabat Tyriis ultricia bella futuris,
ardentemque rogum media spectabat ab unda
Dardanus et magnis pandebat carbasa fatis.
parte alia supplex infernis Hannibal aris
arcanum Stygia libat cum uate cruorem
et primo bella Aeneadum iurabat ab aeuo.
at senior Siculis exultat Hamilcar in aruis:
spirantem credas certamina anhela mouere,
ardor inest oculis, toruumque minatur imago.
Necnon et laeuum clipei latus aspera signis
implebat Spartana cohors; hanc ducit ouantem
Ledaeis ueniens uictor Xanthippus Amyclis.
iuxta triste decus pendet sub imagine poenae
Regulus et fidei dat magna exempla Sagunto.