Latin · ~7 min
Lines 3.145-3.188
Silius Italicus, Punica 3.145-188
Not analysed yet
quantum etenim distant a morte silentia uitae?
nec tamen incautos laudum exhorresce furores.
et nobis est lucis honos, gaudetque senecta
gloria, cum longo titulis celebratur in aeuo.
te quoque magna manent suscepti praemia belli.
dent modo se superi, Thybris tibi seruiet omnis
Iliacaeque nurus et diues Dardanus auri.’
dumque ea permixtis inter se fletibus orant,
confisus pelago celsa de puppe magister
cunctantem ciet. abripitur diuulsa marito.
haerent intenti uultus et litora seruant,
donec, iter liquidum uolucri rapiente carina,
consumpsit uisus pontus tellusque recessit.
At Poenus belli curis auertere amorem
apparat et repetit properato moenia gressu.
quae dum perlustrat crebroque obit omnia uisu,
tandem sollicito cessit uis dura labori,
belligeramque datur somno componere mentem.
Tum pater omnipotens, gentem exercere periclis
Dardaniam et fama saeuorum tollere ad astra
bellorum meditans priscosque referre labores,
praecipitat consulta uiri segnemque quietem
terret et immissa rumpit formidine somnos.
iamque per umentem noctis Cyllenius umbram
aligero lapsu portabat iussa parentis.
nec mora. mulcentem securo membra sopore
adgreditur iuuenem ac monitis incessit amaris:
‘Turpe duci totam somno consumere noctem,
o rector Libyae. uigili stant bella magistro.
iam maria effusas cernes turbare carinas
et Latiam toto pubem uolitare profundo,
dum lentus coepti terra cunctaris Hibera.
scilicet id satis est decoris memorandaque uirtus,
quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos?
en age, si quid inest animo par fortibus ausis,
fer gressus agiles mecum et comitare uocantem
(respexisse ueto: monet hoc pater ille deorum):
uictorem ante altae statuam te moenia Romae.’
Iamque uidebatur dextram iniectare graduque
laetantem trahere in Saturnia regna citato,
cum subitus circa fragor et uibrata per auras
exterrent saeuis a tergo sibila linguis,
ingentique metu diuum praecepta pauenti
effluxere uiro, et turbatus lumina flectit.