Latin · ~7 min
Lines 3.569-3.613
Silius Italicus, Punica 3.569-613
Not analysed yet
anne iterum capta repetentur Pergama Roma?’
His Venus, et contra genitor sic deinde profatur:
‘Pelle metus, neu te Tyriae conamina gentis
turbarint, Cytherea: tenet longumque tenebit
Tarpeias arces sanguis tuus. hac ego Martis
mole uiros spectare paro atque expendere bello.
gens ferri patiens ac laeta domare labores
paulatim antiquo patrum desuescit honori,
atque ille, haud umquam parcus pro laude cruoris
et semper famae sitiens, obscura sedendo
tempora agit mutum uoluens inglorius aeuum
sanguine de nostro populus, blandoque ueneno
desidiae uirtus paulatim euicta senescit.
magnae molis opus multoque labore parandum,
tot populos inter soli sibi poscere regna.
iamque tibi ueniet tempus quo maxima rerum
nobilior sit Roma malis. hinc nomina nostro
non indigna polo referet labor, hinc tibi Paulus,
hinc Fabius gratusque mihi Marcellus opimis.
hi tantum parient Latio per uulnera regnum
quod luxu et multum mutata mente nepotes
non tamen euertisse queant. iamque ipse creatus
qui Poenum reuocet patriae Latioque repulsum
ante suae muros Carthaginis exuat armis.
hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur aeuo.
exin se Curibus uirtus caelestis ad astra
efferet, et sacris augebit nomen Iulis
bellatrix gens bacifero nutrita Sabino.
hinc pater ignotam donabit uincere Thylen
inque Caledonios primus trahet agmina lucos,
compescet ripis Rhenum, reget impiger Afros
palmiferamque senex bello domitabit Idymen.
nec Stygis ille lacus uiduataque lumine regna,
sed superum sedem nostrosque tenebit honores.
tum iuuenis magno praecellens robore mentis
excipiet patriam molem celsusque feretur
aequatum imperio tollens caput. hic fera gentis
bella Palaestinae primo delebit in aeuo.
at tu transcendes, Germanice, facta tuorum,
iam puer auricomo praeformidate Batauo.
nec te terruerint Tarpei culminis ignes:
sacrilegas inter flammas seruabere terris.
nam te longa manent nostri consortia mundi.
huic laxos arcus olim Gangetica pubes
summittet, uacuasque ostendent Bactra pharetras.