Latin · ~8 min
Lines 4.760-4.805
Silius Italicus, Punica 4.760-805
Not analysed yet
talia perpessi tandem inter saeua locorum
optatos uenere lacus, ubi deinde per arma
sumeret amissi numerosa piacula uisus.
Ecce autem patres aderant Carthagine missi.
causa uiae non parua uiris, nec laeta ferebant.
mos fuit in populis, quos condidit aduena Dido,
poscere caede deos ueniam ac flagrantibus aris
(infandum dictu) paruos imponere natos.
urna reducebat miserandos annua casus
sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae.
cui fato sortique deum de more petebat
Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
sed propior metus armati ductoris ab ira
et magna ante oculos stabat redeuntis imago.
asperat haec, foedata genas lacerataque crinis,
atque urbem complet maesti clamoris Imilce,
Edonis ut Pangaea super trieteride mota
it iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum.
ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres
clamat: ‘Io coniunx, quocumque in cardine mundi
bella moues, huc signa refer. uiolentior hic est,
hic hostis propior. tu nunc fortasse sub ipsis
urbis Dardaniae muris uibrantia tela
excipis intrepidus clipeo saeuamque coruscans
lampada Tarpeis infers incendia tectis.
interea tibi prima domus atque unica proles
heu gremio in patriae Stygias raptatur ad aras.
i nunc, Ausonios ferro populare penates
et uetitas molire uias. i, pacta resigna
per cunctos iurata deos. sic praemia reddit
Carthago et talis iam nunc tibi soluit honores.
quae porro haec pietas delubra aspergere tabo?
heu primae scelerum causae mortalibus aegris,
naturam nescire deum! iusta ite precari
ture pio caedumque feros auertite ritus.
mite et cognatum est homini deus. hactenus, oro,
sit satis ante aras caesos uidisse iuuencos.
aut si uelle nefas superos fixumque sedetque,
me, me, quae genui, uestris absumite uotis.
cur spoliare iuuat Libycas hac indole terras?
an flendae magis Aegates et mersa profundo
Punica regna forent, olim si sorte cruenta
esset tanta mei uirtus praerepta mariti?’
haec dubios uario diuumque hominisque timore
ad cauta inlexere patres, ipsique relictum
abnueret sortem an superum pareret honori.