Latin · ~7 min
Lines 6.239-6.285
Silius Italicus, Punica 6.239-285
Not analysed yet
cedebant iam signa retro, uictorque cateruas
longius auectas adflatus peste premebat,
cum ductor, propere reuocatam in proelia turmam
uocibus impellens: ‘Serpentine Itala pubes
terga damus Libycisque parem non esse fatemur
anguibus Ausoniam? si debellauit inertis
halitus, ac uiso mens aegra effluxit hiatu,
ibo alacer solusque manus componere monstro
sufficiam.’ clamans haec atque interritus hastam
fulmineo uolucrem torquet per inane lacerto.
uenit in aduersam non uano turbine frontem
cuspis et haud paulum uires adiuta ruentis
contra ardore ferae capiti tremebunda resedit.
clamor ad astra datur, uocesque repente profusae
aetherias adiere domos. furit ilicet ira
terrigena, impatiens dare terga nouusque dolori
et chalybem longo tum primum passus in aeuo.
nec frustra rapidi stimulante dolore fuisset
impetus, ablato ni Regulus arte regendi
instantem elusisset equo rursusque secutum
cornipedis gyros flexi curuamine tergi
detortis laeua celer effugisset habenis.
At non spectator Marus inter talia segni
torpebat dextra. mea tanto in corpore monstri
hasta secunda fuit. iam iamque extrema trisulca
lambebat lingua fessi certamine terga
quadrupedis: torsi telum atque urgentia uelox
in memet saeui serpentis proelia uerto.
hinc imitata cohors certatim spicula dextris
congerit alternasque ferum diducit in iras,
donec murali ballista coercuit ictu.
tum fractus demum uires; nec iam amplius aegra
consuetum ad nisus spina praestante rigorem
et solitum in nubes tolli caput, acrius instant.
iamque aluo penitus demersa phalarica sedit
et geminum uolucres lumen rapuere sagittae.
iam patulis uasto sub uulnere faucibus ater
tabificam expirat saniem specus. ultima iamque
ingestis cauda et iaculis et pondere conti
haeret humi, lassoque tamen minitatur hiatu,
donec tormentis stridens magnoque fragore
discussit trabs acta caput, longoque resoluens
aggere se ripae tandem exhalauit in auras
liuentem nebulam fugientis ab ore ueneni.
erupit tristi fluuio mugitus et imis
murmura fusa uadis, subitoque et lucus et antrum
et resonae siluis ulularunt flebile ripae.