Latin · ~8 min
Lines 6.377-6.429
Silius Italicus, Punica 6.377-429
Not analysed yet
spes tamen una mihi, quamquam bene cognita et olim
atrox illa fides, urbem murosque domumque
tangere si miseris licuisset, corda moueri
posse uiri et uestro certe mitescere fletu.
claudebam sub corde metus lacrimasque putabam
esse uiro et nostrae similem inter tristia mentem.
cum tandem patriae Tiberino adlabimur amni,
seruabam uultus ducis ac prodentia sensum
lumina et obtutu perstabam intentus eodem.
si qua fides, unum, puer, inter mille labores,
unum etiam in patria saeuaque in Agenoris urbe
atque unum uidi poenae quoque tempore uultum.
obuia captiuo cunctis simul urbibus ibat
Ausonia, et campum turba uincente propinqui
implentur colles; strepit altis Albula ripis.
ipsi Poenorum proceres immitia corda
ad patrios certant cultus reuocare, togaeque
addebatur honos. stetit, inlacrimante senatu
et matrum turba iuuenumque dolore profuso,
inter tot gemitus immobilis. aggere consul
tendebat dextram et patria uestigia primus
ponentem terra occursu celebrabat amico.
collegit gressum, monitusque recedere consul
nec summum uiolare decus. cingente superba
Poenorum turba captiuoque agmine saeptus
ibat et inuidiam caelo diuisque ferebat.
Ecce trahens geminum natorum Marcia pignus,
infelix nimia magni uirtute mariti,
squalentem crinem et tristis lacerabat amictus.
agnoscisne diem? an teneris non haesit in annis?
atque ea, postquam habitu iuxta et uelamine Poeno
deformem aspexit, fusis ululatibus aegra
labitur, et gelidos mortis color occupat artus.
si qua deis pietas, tales, Carthago, uidere
dent tibi Sidonias matres. me uoce quieta
adfatus iubet et uestros et coniugis una
arcere amplexus pater, impenetrabilis ille
luctibus et numquam summissus colla dolori.’
Hic alto iuuenis gemitu lacrimisque coortis
Magne parens, inquit ‘quo maius numine nobis
Tarpeia nec in arce sedet, si iura querelis
sunt concessa piis, cur hoc matrique mihique
solamen, uel cur decus hoc, o dure, negasti,
tangere sacratos uultus atque oscula ab ore
libauisse tuo? dextram mihi prendere dextra
non licitum? leuiora forent haec uulnera quantum,
si ferre ad manis infixos mente daretur
amplexus, uenerande, tuos. sed uana recordor
ni, Mare, (nam primo tunc haerebamus in aeuo)
humana maior species erat. horrida cano
uertice descendens ingentia colla tegebat
caesaries, frontique coma squalente sedebat
terribilis decor atque animi uenerabile pondus.