Latin · ~8 min
Lines 7.409-7.463
Silius Italicus, Punica 7.409-463
Not analysed yet
Ecce autem flatu classis Phoenissa secundo
litora Caietae Laestrygoniosque recessus
sulcabat rostris portusque intrarat apertos
ac totus multo spumabat remige pontus,
cum trepidae fremitu uitreis e sedibus antri
aequoreae pelago simul emersere sorores
ac possessa uident infestis litora proris.
tum magno perculsa metu Nereia turba
attonitae propere refluunt ad limina nota,
Teleboum medio surgunt qua regna profundo
pumiceaeque procul sedes. immanis in antro
conditur abrupto Proteus ac spumea late
cautibus obiectis reiectat caerula uates.
is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
per uarias lusit formas et terruit atri
serpentis squamis horrendaque sibila torsit
aut fremuit toruo mutatus membra leone,
Dicite, ait ‘quae causa uiae? quisue ora repente
peruasit pallor? cur scire futura libido?’
Ad quae Cymodoce, Nympharum maxima natu
Italidum: ‘Nosti nostros, praesage, timores.
quid Tyriae classes ereptaque litora nobis
portendunt? num migrantur Rhoeteia regna
in Libyam superis? aut hos Sarranus habebit
nauita iam portus? patria num sede fugatae
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?’
Tunc sic euoluens repetita exordia retro
incipit ambiguus uates reseratque futura:
‘Laomedonteus Phrygia cum sedit in Ida
pastor et errantis dumosa per auia tauros
arguta reuocans ad roscida pascua canna
audiuit sacrae lentus certamina formae,
tum matris currus niueos agitabat olores
tempora sollicitus litis seruasse Cupido.
paruulus ex umero corytos et aureus arcus
fulgebat, nutuque uetans trepidare parentem
monstrabat grauidam telis se ferre pharetram.
ast alius niuea comebat fronte capillos,
purpureos alius uestis religabat amictus.
cum sic suspirans roseo Venus ore decoros
adloquitur natos: ‘Testis certissima uestrae
ecce dies pietatis adest. quis credere saluis
hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra
iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis
si mea tela dedi blando medicata ueneno,
si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,
stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra
Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas,
de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris.’
dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo,
aegide deposita et qua adsuetum casside crinem
inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis
condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
praedicto sacrae uestigia concita plantae.