Latin · ~7 min
Lines 7.96-7.140
Silius Italicus, Punica 7.96-140
Not analysed yet
uerum ubi prima satis conspecta in montibus altis
signa procul fulsitque nouis exercitus armis,
arrectae spes Sidonii, feruetque secundis
fortunae iuuenis. uincendi sola uidetur,
quod nondum steterint acies, mora: Pergite, clamat
‘ite citi, ruite ad portas, propellite uallum
pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,
hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.
en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.
est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
creuerit, et titulis libeat cur figere nostris
crudum Marte uiri nomen. quot demere noster
huic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet.
audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.’
Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu
ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem
nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta
fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae:
ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis
arma tulit, clipeo amplexus terramque polumque
maternumque fretum totumque in imagine mundum.
Cassarum sedet irarum spectator et alti
celsus colle iugi domat exultantia corda
infractasque minas dilato Marte fatigat
sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra
munitis pastor stabulis per ouilia clausum
impauidus somni seruat pecus: effera saeuit
atque impasta trucis ululatus turba luporum
exercet morsuque quatit restantia claustra.
Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo
arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
conditus occulta, si praecipitare sequentem
atque inopinata detur circumdare fraude,
nunc nocturna parat caecae celantibus umbris
furta uiae retroque abitum fictosque timores
adsimulat, tum castra citus deserta relicta
ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:
qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat.